NAVIS Fracta seu naufragium passa

NAVIS Fracta seu naufragium passa
NAVIS Fracta seu naufragium passa
Fisci olim hodieque apud varias gentes. Refert Sopater et Syrianus in Hermogenem p. 107 Curius Fortunatus Art. Rhetor. l. 1. p. 46. Alii, non res dun. taxat naufragiô deperditas, sed et quae naves naufragium paslae continerent, Publicanorum suisse, tamquam quae ad Fiscum pertinerent. Unde Iuvenalis Sat. 4. v. 55.
Res sisci est, ubicumque natat ----------
Quod quidem adeo verum est, ut, omni licet humanitati repugnaret, miserosque ac afflictos insuper durius attereret, nullaque causâ praecedente probabili dominium suum auferre alicui, magna iniuria sit: unde bene Euripides Helenâ,
Ναυαγὸς ἥκω ξένος, ἀσύλητον γένος,
Sum naufragus, spoliare quod genus est nefas:
in omnibus tamen fere regionibus ius istud receptum fuerit, quod nec Leges ipsae subinde a Principibus latae abolere potuerunt. Scribitque Paulus Venetus l. 3. c. 33. in Regno Eli vocato, si quando navis aliqua onerata, praeter vectorum eius intentionem ad illam provinciam appulerit, puta tempestate aut aliâ necessitate id cogente, habitatores eius rapere, quidquid in navi inveniunt, gubernatoribusque eius dicere: Instituebatis ad aliam divertere pro. vinciam, cum mercibus vestris, sed Deus noster et Fortuna vos ad nos direxit; et idciro accipimus, quod Deus et Fortuna nobis miserunt etc. Cum igitur inductus passim iste in naufragiis mos aboleri non posset, utpote apud omnes ferme gentes receptus, factum inde ut pro Lege maris consuetâ haberetur. Atque ita intelligendam putant plerique celeberrimam l. 9. D. ad l. Rhod. ex Volusio Moeciano, ubi porrectis Antonino Augusto libellis supplicibus, a quibusdam, qui in Aegeo mari naufragium passi et a Cycladum Publiicanis expilati fuerant, Imperator respondit, Ego quidem Dominus, Lex autem maris; subdens, vellese, ut controversia Lege Rhodiâ dirimeretur, ubi legibus Imperii contraria non esset. Neque vero solum naves ipsae fractae, resque iis contentae dominorum erant, sed et homines ipsi, qui iis vehebantur: adeo ut et per vim caperentur et persolutô pretiô libertatem redimere cogerentur. Cuius inhumanae consuetudini prae coeteris insigne exemplum, in Heraldo, postea Angliae Rege, praebuit Guido Pontivi Comes, qui eum in littore suo naufragium passum detinuit aliquandiu, rebus eius omnibus direptis, pro ritu loci, pro more gentis insito, ut est apud Eadmerum Novor. l. 1. Simeonem Dunelmensem et Wilhelmum Malmesbur. de Gestis Anglorum l. 2. cuius ista sunt, Barbarum et effroenatum regionis morem esse, ut, qui evaserant in mari naufragium, in terra invenirent periculum. Hunc itaque morem adeo humanitati contrarium, non semel abrogare enixi sunt varii Principes. Quippe Adrianus et Antoninus, leges edidêre, quibus cuique res naufragiô deperditas recolligere, exclusô fiscô, liceret, l. 12. D. de Incend. et l. 1. Cod. de Naufr. ubi Antoninus legis suae rationem hanc reddit: Quod enim habet ius Fiscus in alienacalamitate, ut dere tam luctuosa compendium sectetur? Quô referri possunt. Euripidis citata. Exinde Iureconsulti passim decrevêre res, quas mare ad littus eiecisset, vel quae navis levandae gratiâ in ipsum mare essent proiectae, non pro derelictis, sed pro perditis, debere haberi, ita ut, si inveniantur, possessoribus earum restitui debeant, l. 21. D. de Amitt. possess. l. 44. de Aequir. rer. dom. l. 1. 3. etc. de Incend. Cuiusmodi Iureconsultor. et Imperator. decreta ac statuta intelligit Honorius II. apud Hildebertum Cenoman. Ep. 67. quem vide. Testatur tamen Paulinus Ep. 37. adhuc suâ et Theodosii M. aetate obtinuisse pravum hunc morem, quod Publicanorum, Fiscalium atque adeo ipsorum Praefectorum avaritiae ac praedationibus plerique attribuant, qui ius a vicinis sibi nationibus receptum et perceptum aegre poterant dimittere. Communi insuper Theologorum sententiâ desinitum, eiusmodi prava Principum statuta, a restitutione neutiquam excusare. Summula Raimundi.
Qui bona naufragium patienti, sive ruinam
Tollit vel repetit, ubicumque sit, nisi reddat,
Est reus aeternae poenae: proecepta, statuta,
Nec consuetudo terrae, nec Principis illum
Excusat: deponatur, si Clericus hic est.
Idem Pontifices fecêre, magnâ curâ adhibitâ, ac inprimis Gregorius VII. in Concilio Romano A. C. 1078. et Alexander III. in Lateranensi III. can. 24. insique Imperatores Occidentis, maxime Fridericus II. passim. Quorum tamen Statutis, Publicanorum et Praefectorum depraedationes, in Regni Siculi ac Neapolitani littoribus, non ita exstinctas esse, quin identidem exercerentur, liquet ex Constitutione Honorii IV. apud Rainaldum in Annalibus Eccles. A. C. 1285. num. 40. qua rapinae huiusmodi de novo prohibentur. Tandem tamen abolita sensim consuetudo barbara, et in Gallia quidem, varii Proceres, ipseque Philippus Augustus Rex Wilhelmi Campaniensis Remensis Archiepiscopi precibus, id quod in suis littoribus hactenus in. naufragos ius habebant, remiserunt, eique nuntium dixerunt, binis super hac re exaratis TAbulis A. C. 1191. In Anglia, primus Ethelredus, in eo Foedere, quod cum exercitu Anlavi pepigit, capp. 2. 3. et 4. Edit. Saxon. apud Lambardum, pacem ac securitatem indixit navibus et naufragis ini dominii sui provinciis. Eum secutus est Henricus II. apud Wilhelmum Neubrig. l. 3. c. 26. primisqueregni sui annis, hominibus ab aequoreo discrimine liberatis, liumanitatis officium exhiberi praecepit. Idem Ricardus I. fil. fecit, cum iter Hierosoly mitanum agressus est, Messanae in Sicilia, A. C. 1190. ut habent Rogerus Hovedenus et Bromptonus; quod firmatum est aliô Henrici III. Statutô, datô Merwelli annô Regni 28. non modo pro naufragiis, quae ad Angliae, sed etiam Aquitaniae et Pictavorum littora, acciderent. In Orientalis Imperii provinciis similiter Andronicum Comnenum Tyrannum eiusmodi depraedationes inhibere conatum fuisse, gravissimis propositis poenis in eos, qui naufragorum bona diriperent, ex Niceta docemur in Andronico l. 2. num. 5. In Dania, Christiernus II. idem ius, licet plus centum aureorum nummorum esset, dimisit, ut auctor est lsaacius Pontanus. Vide LL. Scanicas Andreae Svenonis l. 8. c. 2. Quod tamen haud pridem in Suecos, ad Bornholmiam naufragium passos, exercitum dicitur etc. Vide plura hanc in rem, apud Hug. Grotium de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 7. Car. du Fresne in voceLaganum, ut et supra, nec non in Wreccum: aliquid etiam infra voce Velum, in Urinator.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”